Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.67.1 | Cic. Fam. 13.67.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.68.1 |
13.67.1
ex provincia mea Ciliciensi , cui scis τρεῖς διοικήσεις Asiaticas adtributas fuisse , nullo sum familiarius usus quam
Androne , Artemonis filio , Laudicensi , eumque habui in ea civitate cum hospitem tum vehementer ad meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum ; quem quidem multo etiam pluris postea quam decessi facere coepi , quod multis rebus expertus sum gratum hominem meique memorem . itaque eum Romae libentissime vidi ; non te
enim fugit , qui plurimis in ista provincia benigne fecisti ,
quam multi grati reperiantur .
haec propterea scripsi , ut et me non sine causa laborare
intellegeres et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares .
feceris igitur mihi gratissimum , si ei declararis quanti me facias , id est si receperis eum in fidem tuam et quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris adiuveris . hoc mihi erit vehementer gratum idque ut facias te etiam atque etiam rogo .
13.67.2
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.67.1 | Cic. Fam. 13.67.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.68.1 |